Canticum temporum malorum

Sequitur amara satira de vitiis magnis, regnante Henrico tertio. Qui fuerint quatuor fratres, contra quos specialius cantum est, non facile cognoscitur sine aliis praeter ea quae hic suppeditant.

MS. Harl. No. 978. fol. 123, vo., ex tertio decimo saeculo.

Mundi libet vitia cunctis exarare;
Nam in mundo video multos nunc errare,
Spernere quod bonum est, quod malum est amare,
Et ad mala sæpius sponte declinare.
Mundus quia malus est, male scit nocere;
Mala novit facere, nescit pœnitere;
Caro quicquid appetit pro posse vult habere,
Sed quod Deus præcipit nequit adimplere.
Jam nil valet aliquis ni sciat litigare,
Nisi sciat cautius causis cavillare,
Nisi sciat simplices dolis impugnare,
Nisi sciat plenius nummos adunare.
Mundi status hodie multum variatur,
Semper in deterius misere mutatur;
Nam qui parcit nemini, quique plus lucratur,
Ille plus dilectus est et plus commendatur.
Rex et regni proceres satis sunt amari;
Omnes fere divites nimis sunt avari;
Pauper pauca possidens debet depilari,
Et ut ditet divitem rebus spoliari,
Bona per superflua dives excæcatur;
Circa temporalia tota mens versatur:
Et in vanis quoniam nimis delectatur,
Bona differt facere, malum non vitatur.
Ex prælatis plurimum Deum non timentes
Sunt sub boni specie mala facientes,
Hiique plus quam laici sæpe sunt nocentes,
Bene curant corpora, male pascunt mentes,
Regnat nunc impietas, pietas fugatur,
Nobilisque largitas procul relegatur;
Stricta nam tenacitas multos comitatur,
Et in multis caritas sic refrigeratur.
Fas et nefas ambulant pene casu pari,
Vix est jam quem pudeat nefas operari;
Carus hic acceptus est qui scit adulari,
Hicque privilegio gaudet singulari.
Quod ad lucrum pertinet nimis affectatur;
Lucra quisquis prospicit, cautus judicatur;
Res qui servat strictius, sapiens vocatur;
Sua qui dat largius, stultus reputatur.
Dolus avaritiæ comes copulatur;
Fidei perfidia jam parificatur;
Nam qui scit decipere, prudens prædicatur;
Qui plus mali perpetrat plus appretiatur.
Quatuor sunt maxime qui sic operantur,
Et cum malefecerint pejus meditantur,
Quorum infra scelera satis declarantur,
Et eorum nomina sic intitulantur.
Hii sunt fratres quatuor, Robertus, et Ricardus,
Gilebertus postea, vir valde Wandelardus,
Quartus inter alios frater est bastardus,
Galfridus, qui piger est, et ad bona tardus.
Cuique satis proprie nomen adaptatur,
Per quod quæ proprietas cujusque sit notatur;
Nam qui recte nominum vim interpretatur,
Scire potest certius quid significatur.
Competenter per Robert, robbur designatur;
Et per Richard, riche hard congrue notatur;
Gilebert non sine re gilur appellatur;
Gefrei, si rem tangimus, in jo frai commutatur.
Per istorum nomina, quæ sic figurantur,
Modus, fraus, et opera multorum denotantur;
Et ut cunctis clarius hæc aperiantur,
Melius et plenius hic notificantur.
Robertus excoriat, extorquet, et minatur;
Et Ricardus retinet totum quod lucratur;
Gilebertus decipit, et inde gloriatur;
Galfridus se procrastinat, et nil operatur.
Veritatem prosequar ore nunc aperto:
Vir quicunque rabidus consors est Roberto;
Vir fallax et cupidus par fit Gileberto;
Vir piger et tepidus Galfridus est pro certo.
Tempus piger protrahit omni tardus hora;
Operari negligit quæ sunt meliora;
Bona nimis differens ruit in pejora;
Et ut bene faciat semper est in mora.
Hic promittit quodlibet, sed nil vult implere;
Semper dicit “faciam,” nunquam facit vere;
Sed cum mors est proxima, tunc incipit dolere;
Magnum est periculum tam sero pœnitere.
Quisque sibi caveat ne decipiatur;
Pœnitere studeat antequam labatur;
Dum est compos corporis bene mereatur,
Ne dum differt interim forte moriatur.
Fons et auctor, Dominus, summæ pietatis
Nobis hic sic annuat flere pro peccatis,
Et dum sumus validi pœnitere gratis,
Ut possimus alibi gaudere cum beatis! AMEN.