I. Romani imperii exordium Proca, rex Albanorum, Numitorem et Amulium filios habuit. Numitori, qui natu maior erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit et, ut eum subole privaret, Rheam Silviam, eius filiam, Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum geminos edidit. Ea re cognita Amulius ipsam in vincula coniecit, parvulos alveo impositos abiecit … Read More