Proelio apud Bannockburn

This account of the Battle of Bannockburn (1314) was written during the reign of King Edward III (1312 – 1377). It is found in Cotton. Titus, A. XX., fol. 68.

Quomodo comes Gloverniæ fuerat occisus apud Strivelyn, et Anglici victi.

Me cordis augustia cogit mira fari,
Scotiæ quod Anglia cæpit subjugari:
Nova jam prodigia dicitur patrari,
Quando matri filia sumit dominari.
Regionum Anglia plurium matrona,
Cuï tributaria jam dabantur dona,
Proth dolor! nunc cogitur nimis esse prona
Filiæ, qua læditur materna corona.
Exiit per Angliam edictum vulgare,
Admonendo quempiam arma præparare,
Ut adiret Scotiam phalanx vendicare
Jura, vel injuriam posse vindicare.
Ad quod thema debeam nimis protelare:
Rex cæpit militiam suam adunare,
Inconsultus abiit Scotos debellare.
Ira sponte rediit nolens plus obstare.
Erant in excercitu plures generosi,
Milites in exitu nimis et pomposi;
Cum ad bellum venerant tot impetuosi,
Satis promti fuerant hostes animosi.
Animosi fuerant et hoc apparebat;
Cum partes certaverant, illa permanebat
Stabilis, sed fugiit quæ superbiebat.
Inproba succubuit, astuta vincebat.
Inauditus ingruit inter hos conflictus;
Primitus prosiliit Acteus invictus,
Comes heu! Gloverniæ dans funestos ictus;
Assistens in acie qui fit derelictus.
Hic phalangas hostium disrupi coegit,
Et virorum fortium corpora subegit;
Sed fautor domesticus sibi quem elegit,
Hic non erat putitus quando factum fregit.
Hic est proditorius vir Bartholomeus,
In cunctis victoriis quem confundat Deus!
Domino quod varius fit ut Pharisæus.
Hinc Judæ vicarius morte fiet reus.
Videns contra dominum hostes desævire,
Fingit se sex seminum longius abire;
Domino quod renuit suo subvenire,
Proditor hic meruit tormenta obire.
Plures sunt quem perperam comes est seductus,
Ut ovis ad victimam et ad mortem ductus,
Qui [sunt] per quos oritur tam vulgaris luctus,
Hoc satis cognoscitur per eorum fructus.
Quorum virus Anglia tota toxicatur;
Vulgaris justitia sic et enervatur;
Regale judicium per hos offuscatur;
Ex hoc in exilium fides relegatur.
Victa jacet caritas, et virtus calcatur;
Viret ingratuitas, et fraus dominatur;
Quicquid in hiis finibus mali perpetratur,
Dictis proditoribus totum inputatur.
Iste deceptorius vir non erat solus,
Per quem proditorius jam fiebat dolus;
Alter sed interfuit, quem non celet polus,
Et fiat ut meruit infernalis bolus.
Hujusmodi milites, regno pervicaces,
Sathanæ satellites, sunt nimis rapaces;
Regis si sint judices undique veraces,
Destruent veneficos suos et sequaces.
Capitis sententiam pati meruerunt,
Cum sponte militiam talem prodiderunt;
Qui fuerunt rustici, sicut permanserunt,
Comitis domestici fugam elegerunt.
Hii fraude multiplica virum prodiderunt,
Inpia gens Scotica quem circumdederunt;
Ipsum a dextrario suo prostraverunt,
Et prostrati vario modo ceciderunt
Fideles armigeri qui secum fuerunt;
Milites et cæteri secum corruerunt;
Cum sui succurrere sibi voluerunt,
Hostibus resistere tot non valuerunt.
Sic comes occubuit præ cunctis insignis,
Qui sua distribuit prædia malignis;
Sibi quisque caveat istis intersignis,
Jam fidem ne præbeat talibus indignis.
Ex hoc illi comites actibus periti,
Adhuc qui superstites sunt, fiant muniti,
Alias in prælio cum sistant uniti,
Ne sic proditorio telo sint attriti.
Cruciatur Anglia nimio dolore,
Tali quod versutia privatur honore,
Muniatur cautius mentis cum labore,
Error ne novissimus pejor sit priore.
Consulo comitibus adhuc qui sunt vivi,
Quod sint proditoribus amodo nocivi;
Sic et per industriam omnes sint captivi:
Anglici ad Scotiam fiant progressivi.
Credo verum dicere, non mentiri conor;
Jam cæpit deficere nostri gentis honor;
Comitem cum lividus mortis texit color,
Angliæ tunc horridus statim crevit dolor.
Nostræ gentis Angliæ quidam sunt captivi;
Currebant ab acie quidam semivivi;
Qui fuerunt divites fiunt redemptivi;
Quod delirant nobiles plectuntur Achivi.
Mentes ducum Angliæ sunt studendo fessæ,
Nam fœdus justitiæ certo caret esse;
Ergo rex potentiæ stirps radice Jessæ,
Fautores perfidiæ ducat ad non esse!
Quando sævit aquilum, affricus quievit;
Et australi populo dampnum mortis crevit.
Anglia victoria frui consuevit,
Sed prolis perfidia mater inolevit.
Si scires, Glovernia, tua fata, fleres,
Eo quod in Scotia tuus ruit hæres;
Te privigni capient quorum probra feres;
Ne te far … facient, presens regnum teres.
Facta es ut domina viro viduata,
Cujus sunt solamina in luctum mutata;
Tu es sola civitas capite truncata;
Tuos casus Trinitas fæcundet beata!


Featured: The Battle of Bannockburn, by William Allan; painted in 1850.